라틴어 문장 검색

priusquam autem oceanus trajiceretur et novi orbis regiones detegerentur, necesse fuit usum acus nauticae, ut ducem viae magis fidum et certum, innotuisse:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:15)
Similiter, si ante inventionem acus nauticae quispiam hujusmodi sermonem intulisset:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 263:1)
Utcunque enim pulveris tormentarii vel fili bombycini vel acus nauticae vel sacchari vel papyri vel similium inventa quibusdam rerum et naturae proprietatibus niti videantur, at certe imprimendi artificium nil habet quod non sit apertum et fere obvium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 266:2)
Artis nimirum Imprimendi, Pulveris Tormentarii, et Acus Nauticae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 325:3)
Conus tamen et unio radiorum eadem sunt, sed ipse motus auget operationem caloris.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 168:3)
adeo ut ustio subruat et penetret et fodicet et stimulet, perinde ac si essent infinitae cuspides acus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 242:2)
4. Similiter, sit natura inquisita Verticitas Acus Ferreae, tactae magnete.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 355:1)
deinde superponatur acus ferrea intacta, et permittatur ita manere ad dies sex aut septem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 356:4)
Acus vero (nam de hoc non dubitatur) dum manet super magnetem, relictis polis mundi, se vertet ad polos magnetis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 356:5)
Quod si inveniatur acus illa, remota a magnete et posita super versorium, statim se applicare ad septentriones et austrum, vel etiam paulatim se eo recipere, tum recipienda est pro causa, praesentia terrae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 356:7)
motus acus ferreae super versorium pernix et agilis, et tamen in corpore frigido, denso, opaco;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 368:8)
ubi contra, si sit aliqua virtus magnetica emanans ab ipsa terra (paulo nimirum interiore) super acum ferream, quatenus ad verticitatem, operatio fiat ad distantiam magnam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 418:6)
Quod utcunque verum esse possit, manifestum est majora corpora non bene aut distincte cerni nisi in cuspide coni, coeuntibus radiis objecti ad nonnullam distantiam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 421:6)
Etenim conus erectus juvat ad condensationem vaporum in alembicis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 489:4)
at conus inversus juvat defaecationem sacchari in vasis resupinatis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 489:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION